monumenta.ch > Plinius > sectio 74

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 12, 74
{XXXVII} recentiores ex auctoribus storbon hoc vocant traduntque silvas Arabum pastu caprarum infringi atque ita sucum villis inhaerescere, verum autem ladanum Cypri insulae esse, ut obiter quaeque genera odorum dicantur, quamvis non terrarum ordine. similiter hoc et ibi fieri tradunt et esse oesypum hircorum barbis genibusque villosisi inhaerens, sed hederae flore deroso, pastibus matutinis, cum est rorulenta Cypros. dein nebula sole discussa pulverem madentibus villis adhaerescere atque ita ladanum depecti.